

Liber Genesis*
Caput 8: Versus 9
Reversa est.[AUG.]Quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quae facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.